Palaeocaenum[1] (scil. "aevum"; a vocabulis Graecis παλαιός 'antiquus' + καινός 'novus') est epocha et series infima aevi Palaeogenici. Abhinc annorum 66 milies milium coepit, Cretaceo superiori perfecto, et milies milium annorum 56 a.p. ad finem venit, Eocaeno incipiente.

Palaeocaenum in tres aetates vel stadia divisum est, quae ab infimo ad supremum Danium, Selandium, Thanetium appellantur. Commissio Internationalis Stratigraphica terminum Cretaceum Palaeogenicum definit ab anomalia iridii qua vestigia illisionis meteoritae iuxta Chicxulub in stratis geologicis per omnem terrarum orbem inscribuntur. Hic terminus inceptum indicat aerae Kaenozoicae, systemati Palaeogenico in serie Palaeocaena, stadio Danio, perfectionemque aerae Mesozoicae, systemati Cretaceo, in serie Cretacea superiori, stadio Maastrichtio.[2]

NotaeRecensere

  1. "Palaeocaenum": Robertus Koeppel, Praelectiones geologiae et praehistoriae pars 1 iii (Romae, 1933) p. 7 (Paginae selectae apud Google Books)
  2. "International Chronostratigraphic Chart."

Nexus externiRecensere