Oligocaenum[1] (scil. "aevum"; a verbis Graecis ὀλίγος 'paucus' + καινός 'novus') est tertia atque suprema epocha et series periodi Palaeogenicae. Milium annorum 33 900 a.p. incepit, Eocaeno perfecto, et milium annorum 23 030 a.p. ad finem venit, Miocaeno incipiente.

Rupes aevi Oligocaeni iuxta Riversleigh in Australia eminentes, ubi fossilia mammalium reperta sunt

In duas aetates vel stadia divisum est, videlicet Rupelium inferius, Chattium superius.

  1. Cf. Robertum Koeppel, Praelectiones geologiae et praehistoriae pars 1 iii (Romae, 1933) p. 7 (Paginae selectae apud Google Books)

Nexus externi

recensere
Series = Epochae geologicae