Astroblema Chicxulub

astroblema

Crater seu potius astroblema Chicxulub, in partibus borealibus Yucataniae et sub aquis adiacentibus Caribicis detectum, impactu asteroidis qui abhinc 66 milies milium annorum in Tellurem incederit excavatum est. Causá huius impactus atque e natura geologica huius regionis, hydrocarboneis et sulphure repleta, fuliginis et sulphatorum nebulas densissimas in stratosphaeram proiectas esse constat: terrae motubus et inundationibus terminum Cretaceum Palaeogenicum geologicum provocatum esse; refrigeratione climatica exstinctiones dinosaurium aliarumque specierum plurimarum consecutas esse.

Tabula anomaliarum gravitationis regionis Yucataniae quibus astroblema Chicxulub detegitur

Portus oppidi Chicxulub ad oram maritimam medio astroblemate reperitur (qui portus intra limites urbis Progressus de Castro[es] iacet).

BibliographiaRecensere

 
Monumentum medio astroblemate ad portum Chicxulub positum

Nexus externiRecensere