Miocaenum[1] (scil. "aevum"; a verbis Graecis μείων 'minor' + καινός 'novus') est epocha et series infima periodi Neogenicae. Milium annorum 23 030 a.p. incepit, Oligocaeno perfecto, et milium annorum 5 333 a.p. ad finem venit, Pliocaeno incipiente.

Arbor Dracaena cinnabari, silvarum Miocaenarum reliquum, in insula Socotra virens

In sex aetates vel stadia divisum est, quae ab infimo ad supremum Aquitanium, Burdigalium, Langhium, Serravallium, Tortonium, Messinium appellantur.

NotaeRecensere

  1. "Miocaenum": Robertus Koeppel, Praelectiones geologiae et praehistoriae pars 1 iii (Romae, 1933) pp. 6-7 (Paginae selectae apud Google Books)

Nexus interni

Nexus externiRecensere