Aperire sectionem principem
Primum fissionis nuclearis experimentum, Trinity appellatum, in Novo Mexico die 16 Iulii 1945 actum

Anthropocaenum[1] aevum geologicum esse proponitur, Holocaeni successor, cuius inceptio esset annus ille, a quo evolutio Telluris climatica, chemica, physica, biologica magnopere ab hominibus[2] afficitur. Inceptio huius aevi saepe die 16 Iulii 1945 indicatur (annis aliis ab eruditis aliis suggestis) quo primum fissionis nuclearis experimentum, Trinity appellatum, in Novo Mexico actum est. Hoc propositum usque adhuc neque apud Commissum stratigraphicum internationale neque apud Unionem internationalem scientiarum geologicarum rite receptum est.

NotaeRecensere

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Graece ἄνθρωπος anthrōpos "homo"

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere