Obius[1] (Russice Обь, Ob' ) est flumen maximum in Siberia Occidentali in Russia situm, et septimum a maximo flumen in orbe terrarum repertum.

Obius
Obius prope initium suum
Longitudo 3650 chm
Altitudo fontis 160 m
Decursus aquae 287 km ad ostium: 12 492 /s
Area systematis 2 990 000 chm²
Fons confluxus Biae et Catunae
Ostium Sinus Obiensis Maris Karensis
Regio Siberia Occidentalis

Fluviis Bia (ex Altino lacu exiente) et Catunae[2] prope Biscum urbem incipiens, 3650 chiliometra per territorium Altaicum, regiones Novosibirscensem et Tomensem atque districtus autonomos Chanty-MansiensemIugra et Iamalo-Neneticum regionis Tumenensis patet, multas accolas (quarum maxima Irtis est) accipiens, et in sinum Obiensem maris Karensis oceani Glacialis Septentrionalis effunditur.

Ad Obium sitae sunt

nonnullaeque aliae urbes.

Confluivius Obii maximus est Irtis, qui et confluvius maximus orbis terrarum est. Confluvii alii a sinistra parte sunt:

a dextra:

Tabula pelvis siccantis Obii

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Obium spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 52°25′56″N 84°59′7″E, 66°22′49″N 71°46′43″E • OpenStreetMap • GeoNames • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica