Regio Novosibirscensis
Regio Novosibirscensis[1] vel Neosibiriana[2] (Russice Новосибирская область, tr. Novosibirskaja oblast' ), in Sibiria occidentali sita, est subiectum Foederationis Russicae, anno 1937 creatum, et ab anno 2000 in eius Districtum (Circulum) Foederalem Sibiricum inclusum. Cum Kazachstania (in meridie-occidente) et Russiae regionibus Omensi (in occidente), Tomensi (in septentrione) ac Kemerovensi (in oriente) atque territorio Altaico (in meridie) contermina, aream 177 756 km2 et plus quam 2 780 milia incolarum (anno 2017) habet. Metropolis et urbs maxima regionis est Neosibiria (Novosibirsk); urbes aliae regionis Berdsk, Iskitim, Kuibyšev, Tschulymus sunt.


Civitas: Russia
Locus: 55°27′0″N 79°33′0″E
Situs interretialis
Fines
Territoria finitima: Regio Omiensis, Regio Tomensis, Regio Kemerovensis, Territorium Altaicum, Pavlodar Region
Forma
Gestio
Vita
Zona horaria: Tempus Crasnoiarianum, Asia/Novosibirsk
Sigla
Obius est flumen regionis maximum. Omus et Tara, Irtis confluvii, per regionem fluunt. Tschana lacus in regione situs est et Tschulymus flumen quod in eum influit. Mona regionis altissimus est Pichtovyi greben' (Dorsum abietum)in iugo Salairico, 495 m altus.
Notae recensere
- ↑ Cf. "Administrator Apostolicus Novosibirscensis; seu Novosibirskensis, v.: Hortus Botanicus Sibiricus Centralis. Delectus Seminum, 2011-12, p. 41.
- ↑ Cf. "Dioecesis Neosibiriana Transfigurationis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice).
Nexus externi recensere
Situs geographici et historici: Locus: 55°27′0″N 79°33′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия |
Vicimedia Communia plura habent quae ad regionem Novosibirscensem spectant. |