Irtis[1] seu Irtisch[2] (Casachice Ертіс, Ertis; Russice Иртыш, Irtyš; Sinice 额尔齐斯河, É'ěrqísī hé, in lingua Chantyensi Тангат) est flumen in Asia. E montibus Altai per territoria Rei Publicae Popularis Sinarum (in Xinjiang regione), Casachiae et Foederationis Russicae (in regionibus Omiensi et Tumenensi) fluens, 4248 chiliometra patet et in districtu autonomo Chanty-Mansiensi in Obium se effundit. Confluentium mundi longissimum est.

Irtis flumen in Omio

Receptaculum aquae Buchtarmense[3] in Casachia in Irti constructum est, quod lacum Zaissan[4] priscum inclusit. Tobol, Omus, Tara, Ischimus, Conda flumina in Irtim se effundunt. Pars Irtis ante Zaissan saepe Irtis Niger nominatur. Omium et Iyrcopolis urbes in ripa Irtis stant (Iyrcopolis haud longe ab ostio).

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 47°24′52″N 90°12′56″E, 61°4′50″N 68°49′50″E • OpenStreetMap • GeoNames  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Irtim fluvium spectant.