Regio Tumenensis
Regio Tumenensis[1] (Russice Тюменская область, tr. Tjumenskaja oblast' ) est subiectum Foederationis Russicae, anno 1944 creatum, et ab anno 2000 in eius districtum (circulum) foederalem Uralicum inclusum. Districtus autonomi Chanty-Mansiensis – Iugra et Iamalo-Neneticus partes regionis Tumenensis sunt.


Civitas: Russia
Locus: 57°50′0″N 69°0′0″E
Situs interretialis
Fines
Territoria finitima: Komi, Districtus autonomus Neneticus, Regio Sverdloviensis, Regio Kurganensis, Territorium Crasnoiarense, Regio Tomensis, Regio Omiensis, Kazachstania Septentionalis, Districtus autonomus Chanty-Mansiensis – Iugra
Forma
Gestio
Vita
Zona horaria: Tempus Catharinopolitanum, Asia/Yekaterinburg
Sigla
Regio Tumenensis, in Siberia Occidentali sita et Urales ab occidente adiacens, cum regione Archangelopolitana (eius districtu autonomo Nenetico) in septentrio-occidente, re publica Komi in occidente, regionibus Sverdlovskensi et Kurganensi in meridie-occidente, Kazachstania (eius regione Septentrio-Kazachstanica) in meridie, regionibus Omensi et Tomensi in meridie-oriente atque territorio Crasnoiarensi in oriente et septentrio-oriente contermina, in septentrione ab Oceano Glaciali Septentrionali alluetur. Aream 1 464 173 km2 et circa 3 692 milia incolarum (anno 2017) habet.
Caput regionis est Tumenum. Altera urbs magna et antiqua est Tobolium; atque Ischimus urbs vetus est.
Obius et Irtis maxima flumina regionis sunt; alia flumina sunt Ischimus, Isetus, Tauda, Tobol, Tura.
Notae recensere
Nexus externi recensere
Situs geographici et historici: Locus: 57°50′0″N 69°0′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия |
Vicimedia Communia plura habent quae ad regionem Tumenensem spectant. |