Planities Sibirica Occidentalis

Planities Sibirica Occidentalis[1] est planities amplissima, in parte occidentali Siberiae sita. A mari Karensi in parte septenrionali ad montes Altaicos et loca monticulosa Kazachstanica[ru][2] in parte meridionali et a montibus Uralibus in occidente usque ad Ieniseam flumen in occidente patet. Habet circa 2500 chm longitudinis a septentrione ad meridiem et a 800 ad 1900 chm latitudinis ab occidente ad orientem. Area planitiei circa 2 700 000 chm2 est.

Planities Kulundinensis, planitiei Sibiricae Occidentalis pars meridionalis, e clivo montibus Altaicis visa
Tundra in Iamalia, in parte planitiei Sibiricae Occidentalis septentrionali

Partes meridionales planitiei Sibiricae Occidentalis a steppa occupatae sunt, mediae a taiga saepe paludinosa, in partibus septentrionalibus tundra est.

Obius flumen cum Irti et confluentibus aliis per planitiem a meridie ad septentrionem fluit.

Regiones Russiae Tumenensis (cum districtibus autonomis Chanty-Mansico–Iugra et Iamalo-Nenetico), Kurganensis, Omiensis, Novosibirscensis, Tomensis, et partes regionum aliarum necnon pars Kazachstaniae in planitie Sibirica Occidentali sitae sunt.

Taiga cum laricibus vel pinibus maiorem partem planitiei occupat. In parte septentrionali tundra iacet.

NotaeRecensere

  1. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Западно-Сибирская равнина.
  2. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Казахский мелкосопочник.

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 62°0′0″N 76°0′0″E, 60°0′0″N 75°0′0″E • GeoNames  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica