Lacus Altinus vel Telescensis

Lacus Altinus[1] seu Altin[2] (Altaice Алтын Кӧл, tr. Altyn Kӧl, i.e. 'aureus lacus') vel Telescensis,[3] vulgo Teletzkoe Osero[4] (Russice Телецкое озеро, tr. Teleckoe ozero, e nomine unius gentium localium sic vocatur), olim et Kitaius[1] (Kitaysko[5]) vel Carentiae[1] nominatur, situs est in montibus Altaicis in parte meridionali Siberiae occidentalis, in re publica Altai Foederationis Russicae.

Lacus Altinus (Telescensis) in parte meridionali sua

Area huius lacus est 223 km2. Longitudo est 77,7 km, latitudo mediocris est 2,5 km. Profunditas mediocris est 175 m, profunditas maxima est 325 m.

Multa flumina (quorum maximum est Tschulyschman[6]) in Altinum lacum fluunt, sed solum Bia fluvius (qui cum Catuna confluens Obium format) ex hoc lacu effluit.

Ripa dextra lacus ad reservatum Altaicum pertinet.

ExpeditionesRecensere

Photographemata, in expeditionibus geomorphologicis Universitatis Publicae Tomskensis in regione lacus Altini (Telescensis) ab Alexio Rudoj) annis 20082010 facta.
 
Altai. Mense Augusto 2009
 
Stipes cum libro et lacus. Mense Augusto 2010
 
In litore petroso. Mense Iulio 2010
 
Aqua desiliens. Mense Augusto 2010
 
Litus lacus. Mense Augusto 2008
 
Lapides in litore. Aestate anni 2010
 
Helicopterum supra litus lacus. Mense Iulio 2010
 
Lux insolens. Mense Iulio 2010
 
Campus ad litus. Mense Augusto 2010
 
Exploratrix iuvenis. Mense Iulio 2010
 
Ignis. 23 Augusti 2010
 
Alveus prope ignem in litore. Mense Augusto 2010
 
Spectaculum lacus e tentorio in mane. Mense Augusto 2009
 
Taiga. Mense Augusto 2010
 
Balnea. Mense Augusto 2009
 
In alveo per lacu. Mense Iulio 2008

NotaeRecensere

BibliographiaRecensere

  • Безматерных Д. М., Архипов И. А., Бурмистрова О. С., Ведухина В. Г., Котовщиков А. В., Крылова Е. Н., Соколова М. И. Биологические индикаторы как интегральные показатели состояния экосистемы Телецкого озера // Матер. V конф. молодых учёных, посвящённой М. А. Лаврентьеву. Ч. 2. — Новосибирск, 2007. — C. 117—119.
  • Дулькейт Т. Г. Телецкое озеро в легендах и былях. 2-е изд. Бийск: НИЦ БиГПИ, 1999. — 160 с. ISBN 5-85127-167-1
  • Малолетко А. М. Телецкое озеро по исследованиям 1973—1975 гг. / Изд. 2, перераб. — Томск, 2009. — 234 с.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad lacum Altinum (Telescensem) spectant.