Bia seu Bi (Russice Бия, tr. Bija; Altaice Meridionali Бий-суу, tr. Bij-suu) est flumen in parte meridionali Siberiae occidentalis, in re publica Altai et territorio Altaico Foederationis Russicae.

Bia
Bia, seu Bi, fluvius
Longitudo 301 chm
Altitudo fontis 436 m
Decursus aquae prope Biscum 477 /s
Area systematis 37 000 chm²
Fons Lacus Altinus
Ostium Biscum
Regio Altai in Russia

Bia flumen e lacu Altino, seu Telescensi, effluit[1], circiter 301 chiliometra patet. Urbs Biscum apud Biam sita est. Prope urbem illam Bia cum Catuna confluit et Obium format[2].

NotaeRecensere

  1. "Obus (Ob) fluuius sub nomine Bi ex lacu Altine, Russis Telescensi, satis amplo, sub latitudine quadraginta duorum et sub longitudine centum primum et dimidii graduum effluens..." I.G. Gmelin, Flora Sibirica sive historia plantarum Sibiriae, tomus I. (Petropoli, 1747), pp. vi-vii
  2. "...in toto suo tractu fluuios recipit, Catunam, quo influente adpellatio Obi incipit..." Ibid., p. vii; "Catuna et Bi fluuii vbi confluunt, Obus incipit" Ibid., p. 230

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Biam spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 51°47′10″N 87°14′46″E, 51°47′12″N 87°14′52″E, 52°26′4″N 84°59′13″E, 52°25′55″N 85°1′16″E • GeoNames • Большая российская энциклопедия