Biscum (Russice Бийск, tr. Bijsk) vel Bicatunium[1] est urbs in Russia et secunda maxima urbs territorii Altaici, plus quam 198 milia incolarum (anno 2021) habens.

Wikidata Biscum
Res apud Vicidata repertae:
Biscum: insigne
Biscum: insigne
Civitas: Russia
Locus: 52°31′0″N 85°10′0″E
Numerus incolarum: 646, 2 400, 3 100, 17 200, 27 000, 41 614, 46 000, 53 400, 80 000, 112 000, 146 416, 181 000, 186 344, 199 000, 205 000, 205 000, 211 567, 218 000, 222 000, 227 000, 231 000, 233 238, 229 000, 235 000, 235 000, 234 000, 233 000, 227 000, 227 000, 226 000, 225 000, 225 700, 225 000, 223 500, 218 562, 229 400, 227 600, 225 300, 223 000, 221 400, 219 774, 210 115, 210 011, 207 409, 205 250, 203 539, 204 164, 203 826, 203 108, 201 914, 200 629, 199 464, 183 852
Zona horaria: UTC+07:00, Tempus Crasnoiarianum
Situs interretialis

Gestio

Praefectus: Q29865032
Procuratio superior: Biysk Urban Okrug

Geographia

Superficies: 291.67 chiliometrum quadratum

Situs urbis recensere

Biscum in australi parte Siberiae occidentalis, iuxta flumen Biam (ex qua nomen urbis genuit) prope confluentem huius fluminis et fluvii Catunae iacet.

Historia urbis recensere

 
Aedes cursus publici (a sinistra) et theatrum dramaticum (a dextra) Bisci in urbe

Anno 1709, secundum imperatum Petri I arx lignea inter flumina Bia et Catuna loco confluentis fluviorum illorum condita est, e nominibus fluminum Bicatunensis[2] appellatur. Arx illa anno 1710 destructa est a Dzungaris, gente nomadica, sed anno 1718 restaurata loco novo, circiter 20 chiliometra ab loco prisco, in ripa dextra Biae. Anno 1732, propter mutationem dispositionis, arx Bicatunensis renominata est Biensis vel Biscensis (quum nomine prisco et postea nonnumquam utebantur[2]), et anno 1782 facta est urbs Biscum.

Anno 1804, urbi est datum insigne: pictura urbis "in area azurea in monte aureo puteus montanus." In parte superiore insignis illius enim insigne Tomii (equus albus vel argenteus in viride) positum est, quia illo tempore (et ad annum 1917) Biscum ad gubernium Tomense pertinebat.

Saeculo undevicesimo, arx Bisci demolita est (anno 1848), urbs illa facta est sedes commercii industriaeque.

Tempore Belli Magni Patrii cum evacuatione in Biscum nonnullarum sedium industrialium ex Europaea parte Unionis Sovieticae industria urbis illius incrementum magnum habuit, et imprimis pro defensione nationis favebat operi.

Biscum hodie recensere

Nunc Biscum sedes industriae et commercii manet. Portum, stationem ferriviariam, et aeroportum habet. Urbs etiam est sedes scientiae culturaeque: urbi sunt Universitas Publica Artium Humaniorum et Paedagogiae Altaica Šukšiniana, institutum technologicum (filia Universitatis Publicae Technicae Altaicae Polzunovianae), scholae multae, bibliothecae nonnullae, theatra, et museum regionale Bianchianum. Anno 2005 Biscum factum est naukograd(ru), i.e. 'scientiae urbs', Foederationis Russicae.

Notae recensere

  1. Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 442., de nomine priore Бикатунский острог, Castellum Bicatunium.
  2. 2.0 2.1 I.G. Gmelin & S.G. Gmelin, Flora Sibirica sive Historia plantarum Sibiriae (Petropoli, 1757), p. 114

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Biscum spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 52°31′0″N 85°10′0″E • GeoNames • Facebook Places • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия