Basilius Šukšin
Basilius Macarii filius Šukšin (Russice Василий Макарович Шукшин, tr. Vasilij Makarovič Šukšin; natus die 25 Iulii 1929 in pago Srostki districtus Biscensis tunc territorii Siberici et nunc territorii Altaici Russiae, mortuus die 2 Octobris 1974 in oppido Kletskaja regionis Volgogradensis) fuit scriptor prosaicus atque cinematographicus, moderator et actor cinematographicus Russicus Sovieticus.
Obitus: 2 Octobris 1974; Kletskaya
Patria: Unio Sovietica
Familia
Proles: Mariya Shukshina, Q110929502
Memoria
Basilius Šukšin, in familia rustica agricolarum natus et ipse ad iuventutem suam ruricola (ab anno 1954 enim Moscuae habitans), notus est descriptor vitae rusticae Russicae Sovieticae, sibi contemporaneae. Ruricolae sunt personae principales operum eius litterariorum, ut plurimum narratiuncularum, quarum plus centum scripsit (harum primam anno 1958 in lucem edidit, quum opera sua litteraria iam fere decem annos antea, tempore muneris sui militaris in classe navali Sovietica, incepit). Praeterea, mythistorias duas («Любавины» et «Я пришёл дать вам волю») atque ludos scaenicos tres creavit.
Instituti Publici Cinematographiae Omnius Unionis (facultatis moderationis) alumnus, confectionem pellicularum sex moderavit et pro pelliculis novem scriptiones creavit (primam anno 1960, ultimam autem anno 1973). In 27 pelliculis ut actor participavit (primo anno 1956, ultimo enim anno 1974, tempore operis illius mortuus).
Praemio Publico URSS (anno 1971), Praemio Leniniano (anno 1976, post mortem) et nonnullis aliis signis laudis ornatus est.
Asteroides 2777 Shukshin, Universitas Publica Artium Humaniorum et Paedagogiae Altaica Šukšiniana certaque alia obiecta in eius honorem vocantur.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Basilium Šukšin spectant. |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • |