Mare Karense[1] seu Mare Karicum[2] (Russice Карское море, tr. Karskoe more) est mare Oceani Arctici (Glacialis Septentrionalis), ex Kara fluvio pelvis suae nominatum, inter litora paeninsularum Iamal et Taimyr atque insularum Novae Zemlae, Terrae Francisci Iosephi, Terraeque Borealis in Russia situm. Nova Zembla et Vaigatia insula a mari Barentsiano et Terra Borealis a mari Lapteviorum mare Karense separant. Fretum Iugricum et fretum Pylae Karicae cum mari Barentsiano et fretum Vilkitzkii[3] cum mari Lapteviorum mare Karense coniungunt. Sinus Obiensis cum sinu Tasensi coniuncto sunt maris Karensis sinus maximi. Insulae maris Karensis multae sunt, e.g. archipelagus Nordenskiöldii[4].

Mare Karense

Area huius maris est 893 400 chm², profunditas mediocris 50–100 m, maxima 620 m est. Flumina maxima in mare Karense influentes sunt Obius et Ienisea. Cetera flumina Kara, Piassina, Taimyr Inferior, Tasus sunt. Portus principalis ad ipsum maris litus est oppidulum nomine Dickson (in insula Dickson anno 1915 conditum); portus antiqua nobilis regionis maris Karensis Mangasea erat.

Mare Karense, parte maxima anni glacie tectum, unum frigidissimorum marium Russiae est. Nebulae et procellae ibi frequentes sunt.

NotaeRecensere

  1. "Observationes in stratus superficiales aquarum Maris Barentsii et Maris Karensis, œstate, 1930" et "Res comparatae pro chartographia Maris Karensis" (in: Bibliographia Oceanographica, tom. VII., 1934)
  2. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Карское море. Vel Caricum, ibidem, cf.: "Addimenta ad bryofloram Paeninsulae Jamal (Ins. Alba (Belyi), Mare Caricum" (in: Fragmenta floristica et geobotanica, vol. XLI., p. 843)
  3. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Вилькицкого.
  4. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Норденшельда, арх..

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Mare Karense spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 77°0′0″N 77°0′0″E • GeoNames • Thesaurus Getty • Encyclopædia Britannica