Taimyr[1] (Russice Таймыр, tr. Tajmyr), seu Paeninsula Taimyrica (Russice Таймырский полуостров, tr. Tajmyrskij poluostrov), in Russia inter sinum Ieniseensem maris Karensis et sinum Chatangensem[2] maris Lapteviorum sita, paeninsula Eurasiae maxime septentrionalis est; Taimyris ipsius paeninsula Tscheliuskin cum promunturio Tscheliuskin extremitas septentrionalis est, quae freto Vilkitzkii a Terra Boreali archipelago separata est. Aream circa 400 milia chm2 habet.

Paeninsula Taimyr, in tabula rubro depicta
Vide etiam paginam discretivam: Taimyr (discretiva).

Paeninsula Taimyrica media montes Byrranga altitudine ad 1146 m sitae sunt, in quorum clivis situs est lacus Taimyr, aream 4,6 chm2 et profunditatem ad 25,2 m habens).

Tundra Taimyrica, litora Leningradskaja fluminis

Flumina magna paeninsulae sunt Piassina, Taimyr Superior et Inferior atque Chatanga.

Lapides multos annos frigidi et terra congelatione aeterna stricta in paeninsula Taimyrica ubique sunt. Flora ibi tundrica est. Animal notissimum est tarandus.

Reservatum Taimyricum in hac paeninsula situm est.

Ab expeditione Charitonis Laptevii annorum 1739-1742 paeninsula Taimyrica explorata est.

  1. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Таймыр. Cf. "Habitat in locis arenosis in tundris peninsulae Taimyr, Sibiriae arcticae" (in: A.I. Tolmachev, J.G. Packer, G.C.D. Griffiths, Flora of the Russian Arctic, vol. 3, p. 250); "Additamenta ad floram hepaticarum paeninsulae Taimyr" (in: Lindbergia, vol. 20-24, p. 46).
  2. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Хатангский залив.
  • Dictionarium novum illustratum encyclopaedicum = Новый иллюстрированный энциклопедический словарь / Ред. кол.: В.И. Бородулин, А.П. Горкин, А.А. Гусев, Н.М. Ланда и др. – М.: Большая Российская энциклопедия, 2001. – ISBN 5-85270-259-5 (Russice)

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Taimyr spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 75°21′40″N 107°41′41″E • GeoNames • Tajmyr_-_autonomt_område Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия