Mare Lapteviorum[1] (Russice море Лаптевых, tr. more Laptevych) est mare Oceani Arctici (Glacialis Septentrionalis). Area maris Lapteviorum est 672 000 chm², profunditas mediocris 540 m, maxima 3385 m est.

Mare Lapteviorum, colore caeruleo in tabula pictum
Mons glacialis in mari Lapteviorum

NomenRecensere

Nomen maris hodiernum, anno 1935 confirmatum, datum est in honorem fratrum patruelium Demetrii et Charitonis Lapteviorum – praefectorum navalium Russicorum, qui annis 17351740 litora huius maris exploraverunt.

 
Occasus solis mense Aprili super mare Lapteviorum

SitusRecensere

Inter paeninsulam Taimyricam archipelagumque Terram Borealem ad occidentem et insulas Sibiriae Novae ad orientem situm est. Terra Borealis a mari Karensi et Insulae Sibiriae Novae a mari Sibirico Orientali mare Lapteviorum separant. Fretum Vilkitzkii mare Lapteviorum cum mare Karense coniungit et fretum Demetrii Laptevii cum mari Sibirico Orientali.

Res geographicaeRecensere

Flumina Chatanga, Anabira, Olenecus, Lena, Iana (ab occidente ad orientem enumerata) in hoc mare effunduntur.

Portus principalis est Tiksi prope delta Lenae situs.

NotaRecensere

  1. "De algis glacierum Maris Lapteviorum notula" (in: Meri (Series), vol. 51-55, p. 38); Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Лаптевых, море.

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 76°0′0″N 125°0′0″E • GeoNames • Thesaurus Getty • Store norske Lexikon • Encyclopædia Britannica
  Vicimedia Communia plura habent quae ad mare Lapteviorum spectant.