Insulae Sibiriae Novae

Insulae Sibiriae Novae[1] (Iacutice Саҥа Сибиир арыылара, Sanga Sibiir aryylara) est archipelagus in Oceano Glaciali Septentrionali (Arctico) inter maria Lapteviorum et Sibiricum Orientale, nunc ad rem publicam Iacutiam Foederationis Russicae pertinens. Freto Demetrii Laptevii a terra continente separatae sunt. Area archipelagi est circa 38 milia chm2. Inhabitati sunt, quamquam a venatoribus saepe visitabantur et stationes polares aliquo tempore in insulis laborabant.

Insulae Sibiriae Novae
Insulae Sibiriae Novae (photographema de satellite)

Archipelagos minores tres nomen Sibiria Nova amplectitur. Hi sunt:

  • insulae Liachovenses[2]
  • insulae Anjou
  • insulae de Longii[3]

Insulae Liachovenses Maior et Minor et alii propiores ad continentem iacent, freto Demetrii Laptevii ab Iacutiae litoribus separatae.

Insula Štrichov

Ad septentriones a Liachovensibus insulae Anjou sitae sunt, freto Sannikovii[4] ab eis separatae. Insulae Anjou archipelagi pars principalis est. Insula maxima est Kotelnyi[5]. Insula Kotelnyi et insula Faddejevskij terra est una, quamquam in multis tabulis et indicibus duae indicantur; nam Terra Bunge, planities harenosa deserta et humillima, inter Kotelnyi et Faddejevskij iacens easque coniungens, saepe de mari non videbatur. Insula Sibiria Nova[6] est insularum Anjou secunda.

Phocae in insula Bel'kovskij

Insulae de Longii permultae et minimae sunt. Ab insulis Anjou ad septentrionem et orientem iacent.

Terra Sannikovii paene fabulosa ad septentrionem ab insulis Sibiriae Novae multis videbantur. Incertum est, quid esset; insula congelatione aeterna composita et post dissoluta et submersa esse poterat, nam insulae tali modo perditae inter insulas Sibiriae Novae bene notae sunt, ut insulae Diomidis, Vasil'evskij, Semenovskij etc.

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad insulas Sibiriae Novae spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 75°16′0″N 145°15′0″E, 75°0′0″N 142°0′0″E • GeoNames • Thesaurus Getty • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica