Fretum Demetrii Laptevii

Fretum Demetrii Laptevii[1] est fretum inter Iacutiam et insulas Sibiriae Novae, mare Lapteviorum et mare Sibiricum Orientale coniungens. Ad Iacutiam rem publicam Russiae pertinet. Latitudinem minimam 50 chm (inter insulam Liachovensem Maiorem et Sanctum Nasum promunturium) habet, longitudinem circa 115 chm. Nomine Demetrii Laptevii, qui primus hic navigavit et fretum invenit, appellatur.

Insulae Sibiriae Novae

Insularum congelatione aeterna compositarum et undis abolitarum una, insula Diomedis, freto Demetrii Laptevii medio sita erat; anno 1739 inventa, anno 1761 iam erat, anno 1811 iam non.

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 73°5′0″N 140°37′0″E • GeoNames  • Большая российская энциклопедия