Haec pagina de re publica Iacutia explicat. Si aliud quaeris quod etiam "Iacutia" appellatur, vide Iacutia (discretiva).
Wikidata Iacutia
Res apud Vicidata repertae:
Iacutia: insigne
Iacutia: vexillum
res publica
Civitas: Russia
Locus: 66°24′0″N 129°10′0″E
Nomen officiale: Республика Саха (Якутия), Саха Өрөспүүбүлүкэтэ, Якутская-Саха Советская Социалистическая Республика
Situs interretialis

Forma

Area: 3 083 523 chiliometrum quadratum
Caput: Iacutia

Gestio

Praefectus: Aysen Nikolayev

Vita

Incolae: 981 971
Sermo publicus: Russica, lingua Iacutica
Zona horaria: Tempus Iacutianum, Tempus Eocrateanum, Tempus Magadanense

Commemoratio

Paean: National Anthem of the Sakha Republic

Sigla

Siglum autoraedarum: 14

Tabula aut despectus

Iacutia: situs

Iacutia[1] sive Iakutia,[2] vel rite Res Publica Sacha (Iacutia), Russice Республика Саха (Якутия) et Iacutice Саха Өрөспүүбүлүкэтэ, Саха Сирэ vocatur, subiectum Foederationis Russicae est, anno 1922 formatum, et ab anno 2000 in Russicum Districum (Circulum) Foederalem Extremorientalem inclusum.

Iacutia, in parte septentrio-orientali Siberiae sita, in oriente sua cum districtu autonomo Tschucotico et regione Magadanensi, in meridie-oriente cum territorio Chabarovskensi, in meridie cum regione Amurensi et territorio Transbaicalico, in meridie-occidente cum regione Ircutensi, in occidente cum territorio Crasnoiarensi terminos terrestres habet, in septentrione sua autem a maribus Lapteviorum et Siberico Orientali alluitur, quae maria insulis Sibiriae Novae, freto Demetrii Laptevii a terra continente divisis, separata sunt.

Aream 3 103 200 chm2 habens, Iacutia est amplissimum Foederationis Russicae subiectum. Circa 960 milia incolarum habet (anno 2016), quorum fere 50 centesimae gente Iacuti, fere 38 centesimae autem Russi sunt.

Linguae publicae sunt Iacutica et Russica.

Tabula geographica Iacutiae

FluminaRecensere

Flumina Iacutiae ad pelvim siccationis Oceani Arctici pertinent; flumina maxima, quae in oceanum influunt, sunt (ab occidente ad orientem enumerata):

Horum fluminum maxima est Lena. Eius confluentes sunt Aldanus (cum Timptone, Utschuro, Maia, Iudoma et Amga), Olecma, Wiluius et Witimus.

MontesRecensere

Iacutiae partes septentrionalis et orientalis montuosa est. Montes Verchoianenses et Iugum Czerskii, ambo alti et frigidi, in parte septentrio-orientali Iacutiae patent. Planities montana Iano-Oimiakonica hos montes et Suntar Chaiata coningit. Systema montanum Suntar Chaiata (cum iugo Iudomensi) in parte orientali Iacutiae et in territorio Fortuniano sita sunt. In meridie iugum Palmarium Iacutiam a regione Amurensi separat. Partem Iacutiae occidentalem planities elevata Sibiriae Mediae occupat.

UrbesRecensere

Caput rei publicae Iacutiae est urbs Iacutia (vulgo Jakutsk). Urbs secunda a maxima est Neriungri. Tiksi colonia urbana portus maris Lapteviorum prope ad delta Lenae situs est et Czerski prope ad delta Colymae et mare Sibiricum Orientale.

NotaeRecensere

Nexus interniRecensere

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 66°24′0″N 129°10′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
  Vicimedia Communia plura habent quae ad rem publicam Iacutiam spectant.