Neriungri[1] (Russice Нерюнгри, Iacutice Нүөрүҥгүрү, in lingua Evenkensi Ньируунгра) est urbs in re publica Iacutia Russiae. Secunda a maxima urbs rei publicae est, quae incolas 58 969 anno 2021 habuit. In decliviis iugi Palmarii septentrionalibus, in ripa Tschulman fluvii, Timptonis accolae, sita est; flumina Neriungri Superior et Neriungri Inferior in urbe in Tschulman effunduntur.

Wikidata Neriungri
Res apud Vicidata repertae:
Neriungri: insigne
Neriungri: insigne
Civitas: Russia
Locus: 56°39′30″N 124°43′30″E
Numerus incolarum: 53 526
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Q21843433

Historia

recensere

Nomen habet de flumine, quod in lingua Evenkensi flumen thymallis abundans significat. Annis quinquagesimis saeculi XX his locis iam colonia operariorum erat, et anno 1967 carbonis effossio hic incepit. Ab anno 1972 Neriungri colonia urbana habebatur, anno 1975 in numerum urbium inclusa est. Anno 1984 ferriviae a Baicale ad Amurem linea a Berkakit ad Neriungri confecta est, et anno 2004 a Neriungri ad Tommot.

  1. Jakutia, distr. Nerjungri, pag. Nagorny, palus caricoso-sphagnosa ad ripam fl. Timpton, — Schedae ad Herbarium florae URSS, vol. 26, 1988, p. 46.
 
Neriungri noctu

Nexus externi

recensere
  Situs geographici et historici: Locus: 56°39′30″N 124°43′30″E • GeoNames • Большая российская энциклопедия
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Neriungri spectant.