Haec pagina de genere habitationis Sovietico explicat. Si coloniam Urbanam antiquam quaeris, vide Carinula.

Colonia urbana[1] (Russice поселок городского типа, Ucrainice селище міського типу) est loci habitati genus, in Unione Sovietica institutum. Colonia urbana minor quam urbs, sed maior quam vicus vel rus vel hamellum est. Incolas non trium milium pauciores colonia urbana habet. Incolarum coloniae urbanae maxima pars non agriculturae operam dant. Multi vici maiores statum coloniae urbanae ab annis tricesimis saeculi XX ad annos sexagesimis acceperunt; haud raro et urbes decrescentes in colonias urbanas inscribebantur.

Pesočin, colonia urbana regionis Charcoviensis Ucrainae anno 2013

Unione Sovietica dissoluta in Armenia, Lettonia, Lituania et Moldavia status coloniae urbanae denotatus erat, et in urbes vel in vicos illae mutatae sunt; aliae res publicae undecim usque adhuc colonias urbanas multas servant.

NotaeRecensere

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Nexus externiRecensere

  • De coloniis urbanis (Russice)