Tschucotia[1] (vel Tschukotka[2], Czukotka[3], Tiuctis[4], Russice Чукотка) est nomen solitum paeninsulae Tschucoticae[5], quae secundum gentem Tschuctschorum localem indigenam nomen suum obtinuit. Item et districtus autonomus in Siberia boreo-orientali situs saepe nominatur. Sola est Asiae pars, quae in hemisphaerio occidentali sita est.

Paeninsula Tschuctschica (Tschuktschorum)
Distructus (Okrug) Autonomus Tschucoticus (Tschuktschorum) in Foederatione Russica

Litora paeninsulae septentrionalia a maribus Sibirico Orientali et Tschukotensi alliintur, ubi in sinus Koliuczinensis est, ad quod et Koliuczin[6] insula sita est; orientem versus fretum Beringianum ab Alasca Tschucotiam separat et fretum Seniavini[7] ab insulis Arakamĉeĉen et Itygran. Sinus Providentiae, fiordum longum, in extremitatem Tschucotiae austroorientalem incisus est. Mare Beringianum litora meridionalia paeninsulae alluit, cuius sinus Crucis partem paeninsulae occidentalem a terra continente dividir. Promunturia Dezhnevii et Cor Lapis e litoribus Tschucotiae eminent. Planities montanae Tschucotiae partem maiorem occupant.

NotaeRecensere

  1. "In tundris lapidosis Tschucotiae crescit", — Vladimirus Komarov, 1 Flora paeninsulae Camtschatcae, vol. II, 1929, p. 289.
  2. "Peninsulae Tschukotkae extremitas orientalis, in viciniis pag. Uelen" Schedae ad Herbarium florae URSS. vol. 15-19, 1963, p. 59.
  3. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Чукотка. Cf.: I.I. Makarova, Species lichenum pro URSS et Paeninsula Czukotka novae, in: Novitates plamtarum nn vascularium, 1980, 17, p. 150; "Novitates in flora Czukotkae Occidentalis".
  4. E Graeco recentiore Τσουκτίς, Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 582.
  5. Vel Paeninsula Tschuctschica (S.O. Lindberg, De Krauseella C.-Muell., in: Revue bryologique, 1884, 2, p. 19; cf.: hic) vel Paeninsula Tschuktschorum (Saxifraga rivularis subsp. arctolitoralis in "Panarctic Flora", cf. hic).
  6. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Колючин.
  7. Saxifraga rivularis subsp. arctolitoralis in "Panarctic Flora

Nexus interniRecensere

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 66°0′0″N 174°0′0″W • GeoNames • Большая российская энциклопедия
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Tschucotiam spectant.
  Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!