Promunturium Cor Lapis

Promunturium Cor Lapis[1] (Russice мыс Сердце-Камень, Tschuctschice Пыттэлгыянраквын[2]) est promunturium in districtu autonomo Tschucotico, in mari Tschukotense oceani Pacifici eminens.

Phalacrocorax pelagicus (Russice saepe Phalacrocorax Beringii), avis quae in promunturio Corde Lapide gignitur

HistoriaRecensere

Ab expeditione Viti Beringii anno 1728 promunturium inventum est, sed in tabula erroris causa aliud loci nomen huic adscriptum est; nam magnum saxum ("lapis") cordiforme alibi in litore sinus Crucis nautae viderant. Iacobus Cook, anno 1778 promunturium visitans, de nomine eius dubitabat.

NaturaRecensere

Anno 2009 in promunturio Corde Lapide statio, Odobeni rosmari maxima orbis terrarum inventa est; nam circa 97 milia odobenorum hic observabantur. Phalacrocoracum pelagicorum, Larorum hyperboreorum, et Fratercularum corniculatarum multitudo in saxis promunturii nidificant.

NotaeRecensere

  1. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Сердце-Камень, мыс.
  2. Леонтьев В. В., Новикова К. А. Топонимический словарь Северо-Востока СССР, Magadani 1989, p. 430.

FontesRecensere

  • Кондратьев А. Я. Экологический мониторинг на морском побережье Северо-Востока России. Magadani 1997

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 66°54′30″N 171°37′50″W, 66°54′37″N 171°38′0″W • GeoNames