Mare Tschukotense[1] (Russice Чукотское море, tr. Čukotskoe more) seu Mare Tschuktschorum (Anglice Chukchi Sea) est mare Oceani Arctici (Glacialis Septentrionalis), inter insulam Wrangelii, quae a mari Sibirico Orientali id separat, Tschucotiam et Alascam situm. Ad litora Alascae cum mari Beaufort coniungitur; inter Alascam et Tschucotiam fretum Beringianum mare Tschukotense cum mari Beringiano et fretum Longii cum mari Sibirico Orientali coniungit. Area maris est 589 600 km², profunditas mediocris 71 m, maxima 1256 m est. In litore Tschukotiae mare lacunas multas habet, in litus Alascae sinum Kotzebuensem[2] maximum incidit. In sinu insula Chamissonis[3] (nomine Adelberti de Chamisso nuncupata) sita est.

Mare Tschukotense (Tschuktschorum), colore caeruleo in tabula pictum

NotaRecensere

  1. "De algis glacierum Maris Tschukotensis Martio-Aprili A. 1998 inventis" (in: Meri (Series), vol. 51-55, p. 38); vel Czukotense, Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Чукотское море.
  2. F.I. Ruprecht Distributio cryptogamarum vascularium in Imperio Russico, Petropoli 1844, p, 28. Vel sinus Kotzebuei, — Catalogus plantarum ... quas collegit ... Carolus Koch Jenensis, in: Linnaea: ein Journal für die Botanik in ihrem ganzen Umfange, vol. 15, Salinis Saxonicis 1841, pp. 633, 686; cf. binomina Parnassia kotzebuei, Pterostichus kotzebuei.
  3. Adelberti de Chamissonis et Diederici de Schlechtendal[de] Insulae et littora Arctica cis et trans fretum Beringianum, in: Linnaea, 1826, 1, p. 5.

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 69°41′19″N 171°27′19″W • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Encyclopædia Britannica
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Mare Tschukotense spectant.