Districtus autonomus Tschucoticus

Districtus autonomus Russiae
Wikidata-logo.svg Districtus autonomus Tschucoticus
Res apud Vicidata repertae:
Districtus autonomus Tschucoticus: insigne
Districtus autonomus Tschucoticus: vexillum
autonomous okrug of Russia
Civitas: Russia
Locus: 66°15′10″N 172°0′4″E
Nomen officiale: Чукотский национальный округ, Чукотский автономный округ
Situs interretialis

Fines

Procuratio superior: Russia
Territoria finitima: Iacutia, Regio Magadanensis, territorium Camtschaticum, Alasca

Forma

Area: 721 481 chiliometrum quadratum
Caput: Anadyr (urbs)

Gestio

Praefectus: Roman Kopin

Vita

Incolae: 49 348
Sermo publicus: Russica, Lingua Tschuctschica
Zona horaria: Tempus Kamtschaticum

Sigla

Siglum autoraedarum: 87

Tabula aut despectus

Districtus autonomus Tschucoticus: situs

Districtus autonomus Tschucoticus[1] seu Tschukotkensis[2] (Russice Чукотский автономный округ, tr. Čukotskij avtonomnyj okrug) est subiectum Foederationis Russicae, anno 1930 ut districtus nationalis formatus et ab anno 2000 ad districtum foederalem Extremorientalem Foederationis Russicae pertinens.

In septentrione Orientis Extremi Russiae situs, paeninsulam Tschucotiam seu Tschukotkam (unde et nomen) terrasque ad eam adiacentes includens, cum Iacutia in occidente, regione Magadanensi (cuius pars ad annum 1992 erat) in meridie-occidente ac territorio Camtschatico in meridie conterminus, a maribus Siberico Orientali ac Tschucotensi in septentrione et Beringiano in oriente alluetur, aream 721 481 km2 (circa dimidium ad septentrionem Circuli Arctici) et circa 50 milia incolarum (quorum semis Russi et quarta pars Tschuctschi sunt) habet. Metropolis est Anadyr.

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 66°15′10″N 172°0′4″E • OpenStreetMap • GeoNames  • Encyclopædia Britannica