Oriens Extremus Russiae
Oriens Extremus[1] (Russice Дальний Восток, tr. Dal'nij Vostok) Russiae est terra, ad orientem Siberiae sita (sensu latiore historico ut pars orientalissima Siberiae aestimatur). Ad hanc terram regiones pelvium fluviorum in Oceanum Pacificum effundentium atque insulae Sachalina, Curilenses, Praefectoriae, Schantaricae[2] et insula Wrangelii pertinent. Extremitas septentrio-orientalis Asiae est[3].
Cum colonizatio Orientis Extremi a Russis saeculo septindecimo incepit, haec terra capitulatim ad Russiam saeculis duodevicesimo et undevicesimo adiuncta est.
Districtus (Circulus) Foederalis Extremorientalis (Russice Дальневосточный федеральный округ, tr. Dal'nevostočnyj federal'nyj okrug) Foederationis Russicae, anno 2000 formatus, ab anno 2018 11 subiecta Foederationis includit, quae sunt:
- Districtus autonomus Tschucoticus
- Regio Amurensis
- Regio Magadanensis
- Regio Sachalinensis
- Regio autonoma Iudaica
- Res publica Buriatia
- Res publica Sacha (Iacutia)
- Territorium Camtschaticum
- Territorium Fortunianum (Chabarovskense)
- Territorium Maritimum (Primorskense)
- Territorium Transbaicalicum
Districtus Foederalis Extremorientalis aream 6 169 329 km2 (40,6 % territorii Russiae) et 6 165 milia incolarum (4,2 % populationis Russiae) habet.
Notae
recensere- ↑ Lexicon Russico-Latinum Michaelis Poliachev; Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Дальний Восток. Флора Сибири И Дальняго Востока ... Flora Siberiae Et Orientis Extremi (liber in Libris Googles)
- ↑ Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Шантарские острова. Sed cf. binomina Liparis schantarensis. Neoliparis schantarensis, Cirsium schantarense et Dyschirius (Dischiridus) shantarensis.
- ↑ Encyclopaedia "Вокруг света".
Nexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Orientem Extremum Russiae spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 65°30′0″N 147°24′0″E • Thesaurus Getty |