Camtschatca

Paeninsula in Asia septentrio-orientali

Camtschatca[1] seu Camtschatka[2] (Russice Камчатка, tr. Kamčatka), seu phonetice nostris auribus melius Camsatca[3] et Camptiadica[4], est paeninsula in Asia septentrionali et orientali, inter mare Ochotense ad occidentem et mare Beringianum oceanumque Pacificum ad orientem sita. In dicione Russiae est, in cuius territorio Camsatico includitur.

Camtschatca paeninsula.

Vide etiam paginam discretivam: Camtschatca (discretiva)

Tabula geographica partis extremae orientalis Siberiae et Tartariae necnon novae terrae Kamtschatkae atque insularum Iaponensium (ex atlante Ioannis Kirilov).

GeographiaRecensere

Camsatca, aream circa 270 milia chm2 habens, secunda a maxima paeninsula Russica est. Maximum paeninsulae flumen etiam Camsatca vocatur. Iugum Medium (Sredinnyj) paeninsulam dimidiat.

VulcanismusRecensere

In Camtschatca sunt plus centum et sexaginta vulcani, quorum sexaginta octo sunt activi.[5] Mons Fontinalis altissimus est; prope quem et mons Innominatus stat; mons Avaczensis et mons Coraecicus in parte Camtschatcae meridiana prope portum Petri et Pauli siti sunt. In paeninsula Kronokiensi[6] prope montem igniferum Kronokiensem et Vallis scauturiginum geyzerianarum, aquarum calidarum salientium abundans, sita est. Shivelucz est montium igniferorum Camtschatkae erumpentium maxime septentrionalis.

NotaeRecensere

  1. Petri Pallas Zoographia rosso-asiatica (Petropoli, 1811), 313 Caroli a Linné species plantarum, tomus 5 (Berolini, 1830), 10.
  2. Atlas Russicus (Petropoli, 1745), 8.
  3. Ex opinabili exemplari Anglico.
  4. Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 485.
  5. Полуостров Камчатка (Russice).
  6. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Кроноцкий..

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Camtschatcam paeninsulam spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 57°0′0″N 160°0′0″E • GeoNames • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica