Lacuna (mare)
Vide etiam paginam discretivam: Lacuna
Lacuna[1][2][3] vel lacus maritimus[4], vel lacus,[5] vel fortasse palus marina[6] sive limnothalassa[7], sive vadum maris est humile aquae salsae vel amarae corpus, quod vadosus vel expositus pulvinus sabulosus, scopulus curalii, vel proprietas similis a mari altiore separat. Linguis terrae harenosis longissimis saepe lacunae a mari separatae sunt. Lacunae a fluminibus aquae dulcis aestuaria appellantur.
Plures lacunae varia nomina habent: Fretum Albemarle in Carolina Septentrionali; Magnus Sinus Meridianus, inter Insulam Longam et obices litoreos Insulae Ignis in Novo Eboraco; Sinus Vectae, qui Urbem Oceani a reliquo Vigorniensi comitatu in Terra Mariae separat; Flumen Banana in Florida; et Lacus Illawarra in Nova Cambria Australi.
In America Australi, verbum lacuna (Hispanice laguna) saepe merum lacum describit, sicut Lacuna Catemaco.
Lacuna salsa apud poetas usu metaphorico mare signficare potest,[8], alibi autem, imprimis in biologia, quamvis lagunam sive paludem aquae salsae.[9]
Nexus interni
ImaginesRecensere
Lacus Anatius, lacus maritimus in Brasilia.
Lagoa Comprida in Azores.
Lacus maritimus Venetianus, ab Landsat 7 visus.
Lacus maritimus Stettinensis, ab Landsat circa annum 2000 visus.
Recens lacus et Curonicus lacus, lacus maritimi maris Baltici.
Paene dimidia pars areae Kirimatorum est vadosa, ex una parte aquae dulcis et altera parte aquae salsae.
NotaeRecensere
- ↑ J.M. Lancisius: Opera varia in unum congesta, Venetiis 1730, p. 250 et saepius.
- ↑ D. P. Simpson, Cassell's Latin Dictionary (Londinii: Macmillan, 1959), s.v. (Anglice) lagoon.
- ↑ Jose Juan del Col (Diccionario Auxiliar ESPAÑOL-LATINO ... 2007), s.v. (Hispanice) laguna.
- ↑ "lagune: lacus maritimus" et "limnothalatta, stagnum maritimum, vel lacus maritimus"
- ↑ D. P, Simpson, Cassell's Latin Dictionary (Londinii: Macmillan, 1959), s.v. (Anglice) lagoon.
- ↑ Dominicus Marius Niger Venetus, Geographiae commentarii (Basileae 1573), p. 39 [1] : "limnothalassa à Graecis dicitur, hoc est, palus marina."
- ↑ Dominicus Marius Niger Venetus, Geographiae commentarii (Basileae 1573), p. 39 [2] : "limnothalassa à Graecis dicitur, hoc est, palus marina."
- ↑ Lucretius, De rerum natura, 5:794; etiam Cicero, etc.
- ↑ Ut puta hic: "... in lacuna salsa Las Saladas de Chiprana"