Scopulus curalii[2] vel corallinus est structura submarina carbonato calcii a curaliis effecto. Scopuli curalii sunt coloniae perparvorum animalium vivorum quae in aquis marinis pauca alimenta continentibus habitant. Plurimi scopuli curalii ex curaliis saxosis aedificantur, qui vicissim in polypis in gregibus coalescentibus consistunt. Polypi perparvorum actiniariorum similes sunt, quibus ei sunt arte cognati; dissimiles autem actiniariorum, polypi curalii dura exosceleta carbonati efficiunt quae sua corpora sustinent et defendunt. Scopuli in aquis calidis, humilibus, claris, apricis, agitatis optime crescunt.

Scopulus fimbricus ut natus sit 10 000 annorum requirere potest, et atollum usque ad 30 milliones annorum.[1]
Parvum atollum in Maldiviis situm.
Caio in Maldiviis habitatum.

Scopuli curalii, saepe "marinae silvae pluviales" appellati, nonnulla ex diversissimis orbis terrarum oecosystematibus aedificant. Minus quam 0.1 centesimam superficiei oceanicae occupant (fere dimidium areae Franciae), sed habitationem pro 25 centesimis omnium specierum maritimarum praebent,[3][4][5] inter quas pisces, mollusca, vermes, crustacea, echinodermata, spongiae, tunicatae, et alia cnidaria.[6] Quod est admirabile contraque opinionem omnium, scopuli curalii florere possunt quamquam ab aquis oceanicis quae pauca nutrimenta praebent cingantur: saepissime inveniuntur in altitudinibus humilibus in aquis tropicis, sed curalia aquae altae et aquae frigidae etiam in numeris minoribus aliter existunt.

 
Tres maiores scopuli curalii zonae: scopulus anterior, crista scopuli, et scopulus posterior (adumbratio Anglice signata).
 
Loci scopulorum curalii.

Tria principalia scopulorum genera sunt:

  • Fimbria: scopulus plerumque ad litus adligatus, vel id attingit cum humili canale vel lacuna interiacente.
  • Obex: scopulus a continente vel litore insulae a canale alto vel lacuna separatus.
  • Atollum: obex plus minusve rotunda vel continua omnino circa lacunam insula in medio carentem patet.
 
Anatomia polypi curalii (adumbratio Anglice signata).
 
Acropora.
 
vPopyli in curalio conveniunt, tentacula agitantes. Milia popyporum in singulo curalii ramo iacere possunt.

Pinacotheca

recensere
 
Adumbratio polyporum curalii.
 
Color curaliorum ex fuscis ab eorum zooxanthellis et proteinis coloratis (rubri, caerulei, virides, etc.) a curaliis ipsis genitis dependet.
 
Spongiae tubulares pisces familiarum Ambassidarum, Apogonidarum, Labridarum attrahunt.
 
Organismi omnem scopulum curalii tegere possunt.

Animalia quae scopulos habitant

recensere
 
Insula cum scopulo fimbriato ante Yap, Micronesiae.[7]
 
Diversa curalia.
 
"Nubbins" (Anglice) curalii in concreto nonvenenoso crescunt.
 
Antiqui curalii scopuli.

Societates

recensere

Societates quae proposita refectionis atollorum vel scopulorum curalii suscipiunt, simplices propagationis plantarum rationes adhibentes:

Societates quae studium promovent, scientiam de vita scopulorum curalii praebent, et actiones ad protegendos et reficiendos scopulos curalii promovent:

  1. Animation of coral atoll formation NOAA Ocean Education Service.
  2. "Maximum stationis aquarium est exemplar scopuli curalii Caribici." [https://glosbe.com/en/la/coral Glosbe
  3. M. D. Spalding et A. M. Grenfell, 1997, "New estimates of global and regional coral reef areas,"[nexus deficit] Coral Reefs 16(4): 225–230. doi:10.1007/s003380050078
  4. Spalding, Mark, Corinna Ravilious, and Edmund Green (2001). World Atlas of Coral Reefs. Berkeley, CA: University of California Press and UNEP/WCMC ISBN 0520232550.
  5. M. Mulhall Saving rainforests of the sea: An analysis of international efforts to conserve coral reefs, Duke Environmental Law and Policy Forum 19 (2007): 321–351.
  6. Hoover, John (November, 2007). Hawaiʻi's Sea Creatures. Mutual. ISBN 1-5854702902 
  7. "Coral reefs around the world". Guardian.co.uk. 2 September 2009 
  8. Vide The Coral Gardener, documentarium de Austin Bowden-Kerby, perito Counterpart International, apud www.bbc.co.uk.
  9. Global Coral Reef Monitoring Network Status of Coral Reefs of the World 2008.
  10. Practical Action coral reef restoration Practical Action. Practicalaction.org. Retrieved on 2011-11-08.

Bibliographia

recensere

Nexus interni

Nexus externi

recensere
 

Verba quae insequuntur vicificanda sunt ut rationibus qualitatis et Latinitatis propositis obtemperent. Quaesumus ut paginam emendes.

  Vicimedia Communia plura habent quae ad scopulos curalii spectant.