Cayum
Cayum[1] (-i n.), sive caio (-onis m.), est parva insula, plerumque non habitata propter reductam magnitudinem et naturalium potabilis aquae fontium carentiam.
Hanc paginam intra 3 menses augere oportet. Cuique paginae opus est non carere: 1. lemmate paginae nomine congruente; 2. textu, qui rem definit notabilitatemque eius exprimit; 3. fonte externo certo; 4. nexibus internis ex hac pagina et ad hanc paginam ducentibus. |
Caya generatim maiorem insectorum et reptilium varietatem quam normales insulae possident. Cayorum globus cayaria appellatur. Aliquae caya ingentem territorialem extensionem habere possunt, velut Cayum Cocus (Hispanice; Cayo Coco), circiter 370 chiliometra quadrata latum, insulae Cubae Septemtrione, quod sic quarta maxima Cubani archipelagi insula est post insulas Cubae, Iuventutis et Cayum Romanum (prope Cayum Cocum).
Cayorum ambitus servatio in periculo propter periegeticorum inceptorum progressionem est, quae litorum pulchritudine, plantarum abundantia et excellentibus urinationis locis utuntur.
Caya tutacula fragilia florae et faunae sunt quae observanda et curanda sunt. Ita, in multis inceptis stimulatur perhonorifica interactio cum ambitu, velut urinatio contemplativa aut oecologicae excursiones.