Insula Iuventutis est insula Cubana quae secundum meridianum litus Cubanum iacet. Insula 2419 chiliometrorum quadratorum et 86 637 incolarum censu anni 2004 habuit. Magnitudine est secunda inter insulas Cubanas et sexta inter Antillas Magnas. Insula in municipio praecipue sub directo Rectionis Mediae Cubae imperio consistit.

Insula Iuventutis.

Insula multa nomina habuit. Christophorus Columbus illam die 13 Iunii 1494 Evangelistam (Hispanice La Evangelista) appellabat. Postea etiam nomen fuit Insula Psittacorum (Isla de Cotorras) et Insula Thesaurorum (Isla de Tesoros). Post libertatem Cubanam anni 1898 usque ad annum 1978, nomen fuit Insula Pinorum.

Nexus externi recensere

  Situs geographici et historici: Locus: 21°45′0″N 82°51′0″W • 5219730 OpenStreetMap • GeoNames
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Insulam Iuventutis spectant.