Insuletum[1] (-i n.) parva insula est ubi plerumque non vivunt homines propter suam parvitatem. Ob hanc parvitatem, insuleta minorem animalium et plantarum varietatem insulis habere solent.

Insuletum ante Thailandiae litora.

GeneraRecensere

 
Insuletum in Croatia.
  • Lapis, sensu generis insuleti, est deserta forma terrestris composita e lapide, longe litore cum minima vegetatione iacens.
  • Pulvinus arenae[2], est aliud insuleti genus.
  • Stakus[3], tenuis, verticalis forma terrestris, ex aquae corpore prominens.
  • Insuleta subsidiaria est technicius vocabulum applicatum ad parvas terrestres formas, aquā sepositas, procul litore aut maiore insulā iacentes. Pariter, quaelibet emergens terra in atollo etiam insuletum nuncupatur.
    • Insula aestuosa est crebro parva insula (haud necessarie semper insuletum) longe areae terra firma iacens sed ei conexa minuente aestu et crescente aestu seposita.
  • Insula amnica[4] est parvum insuletum intra flumen.

Vocabula synonymaRecensere

 
Insuletum ante Corcyram.

NotaeRecensere