Corallium[3] (a Graeco κοράλλιον), vel curalium[4] (a forma κουράλιον), est quaelibet ex multis animalibus marinis classis Anthozoorum phyli Cnidariorum, quae plerumque in confertis coloniis multorum eorundem polyporum habitant. Inter gregem sunt aedificatores scopulorum magni momenti qui in oceanis tropicis habitant et carbonatum calcii ad formandum sceletus durum excernunt.


Classis : Anthozoa 
Ehrenberg, 1831
   
Subdivisiones: Subclasses et ordines
Breve curalium in Papua Nova Guinea crescit.

Caput corallii est colonia sescentorum polyporum, qui eiusdem generis sunt. Quisque polypus est animal spina carens, plerumque pauca millimetra in diametrum et pauca centimetra in longitudinem. Tentacula aperturam oralem in medio corpore sitam cingunt. Exosceletus prope fundamentum excernitur. Colonia per multas procreationes magnum sceletus sic creat, quod speciei est facere. Capita singula procreatione asexuali polyporum crescunt; sexualiter autem curalia ovis genitis etiam procreant: polypi eiusdem speciei gametas per unam aut nonnullas noctes circa plenilunium semel liberant.

Quamquam curalia parvos pisces et plancton cellulis pungendi in tentaculis capere possunt, plurima curalia plurimum eorum energiae et nutrimentorum ex unicellularibus obtinent algis photosyntheticis, zooxanthellis appellatis, quae intra carnem curalii habitant. Talia curalia solem requirunt et in aqua clara, humili, usitate minus quam 60 metra alta, crescunt. Curalia aedificationem physicarum scopulorum curalii structurarum adiuvare possunt qui in aquis tropicis et subtropicis fiunt, inter quas Magna Curalii Obex ante litus Terrae Reginae, Australiae. Alia curalia se cum algis non consociant, qua re in multo altiore aqua habitare possunt; exempli gratia, Lophelia, genus aquae frigidae, usque ad 3000 metrorum superest.[5] Exempla in Tumulis Darwinianis ad boreoccidentalem Caput Wrath Scotiae sitis habitant. Curalia etiam inventa sunt ante litora Civitatum Foederatarum, in Civitate Vasingtonia et Insulis Aleutiis in Alasca.

Pinacotheca recensere

Vide imagines additas apud commons:category:Curalium et commons:category:Scopuli curalii.

Nexus interni

Notae recensere

  1. Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named Daly
  2. Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named McFadden
  3. Cels. Med. 5.8.1; Philum. Med. 2.130.
  4. Ov. Met. 4.750; Plin. Nat. 32.22.
  5. Squires, D. F. (1959). "Deep sea corals collected by the Lamont Geological Observatory. 1. Atlantic corals". American Museum Novitates 1965: 1–42 

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

  Vide "curalium" apud Vicispecies.
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Anthozoa spectant (Coral, Corals).