Cellula sexualis,[1] sive apud medicos et biologos gametus[2] vel gameta,[3] est cellula, quae se cum altera cellula coniungit; invenitur in organismis, qui se sexualiter procreant. In plerisque speciebus duo genera (sexus) gametorum discerni possunt, et unus organismus gametos (secundum speciem) aut unius solum generis aut amborum generum gignere potest. Femina gignit grande gametum, quod ovum vocatur. Mas autem gignit gametas parvas et mobiles, quae spermatozoida dicuntur, et flagello utentes in microscopio quasi ranunculae natare videntur.

Singulae cellulae sexuales hominis utriusque generis, spermatozoidum et multo maius ovum plane paulo ante fecundationem ostensae
  1. Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum. Societas Litterarum Finnicarum, 2006.
  2. International Anatomical Nomenclature Committee (1989). Nomina Embryologica. Edinburgi: Churchill Livingstone.
  3. Karwowska, Christina (1991) Podręczny słownik lekarski łacińsko-polski i polsko-łaciński. Ed. quarta. Varsoviae: PZWL. ISBN 83-200-1510-3

Nexus interni

 
stipula

Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!