Vide etiam paginam discretivam: Lingua (discretiva).

Lingua terrae[1], vel brevius lingua[2], est terrae pars harenosa, tenuis et perlonga, inter mare et sinum (lacunam vel limenem) sita. Thiniis saepe operta est. Lingua terrae ut paeninsula vel promunturium longitudinis incredibilis describi potest vel etiam ut isthmus imperfectus (nam fretum per eum vel ad finem eius tamen exsistit).

Lingua terrae Vistulensis (quae lacunam Recentem a mari Baltico separat), e satellite artificiali visa
Lingua terrae Curonica inter mare Balticum et sinum Curonicum

Linguae terrae nonnullae recensere

etc.

Linguae terrae a terra continente seiunctae recensere

Interdum lingua terrae in mare eminens freto a litore principali seiuncta est (ut Dromos Achilleos vel Cephalonesos); tales linguae insulae nec paeninsulae sunt.

Notae recensere

  1. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Куршская коса, Куринская коса etc. Cf.: Ovid. Met. XIII 724, de Sicilia: tribus haec excurrit in aequora linguis.
  2. V. tabulam Ioannis Islen'ev, ubi quattuor linguae in litore maris Asoviensis designatae sunt (lingua Fedotowa etc.).

Nexus interni recensere

Nexus externi recensere

  Situs geographici et historici:  • Большая российская энциклопедия