Mons Fontinalis[1] (Russice Ključevskaja sopka, Ключевская сопка[2]) est mons ignifer in Camtschatka, prope Klyuchi (Fontes) vicum et Camtschatcam flumen situs.

Wikidata Mons Fontinalis
Res apud Vicidata repertae:
Altitudo: 4 800 metrum
Ascensus primus: first ascent
Locus: 56°4′0″N 160°38′0″E
Civitas: Russia

Tabula aut despectus

Mons Fontinalis: situs
Mons Fontinalis: situs
Mons Fontinalis sole oriente
Eruptio Montis Fontinalis anno 1994

Pars circuli ignis Pacifici est. Altitudo montis ab eruptionibus mutatur a 4750 ad 4850 metra. Mons Fontinalis est montium igniferorum Eurasiae altissimus; nam Elbrus et Casbekius extincti sunt. Quinto vel sexto quoque anno magnae eruptiones fiunt. A Stephano Krascheninnikow in Descriptione Camtschatkae terrae[3] primum descriptus est.

Notae recensere

  1. Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 494.
  2. Sopka est nomen montis seiuncti in Russia meridionali et in Oriente Extremo Russiae; cf. S. Ivaškovskij, Lexicon Rossico-Latinum, s.v. сопка.
  3. Описание земли Камчатки, Petropoli 1755.

Nexus externi recensere

  Situs geographici et historici: Locus: 56°4′0″N 160°38′0″E • GeoNames • Peakbagger • Global Volcanism Program • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Montem Fontinalem spectant.