Mare Ochotense
Mare Ochotense[1] (Russice: Охотское море, tr. Ochotskoe more) est mare Oceani Pacifici, ab eo a Camtschatca Paeninsula et insulis Curilensibus Hoccaidoneque separatum. Nomen ex Ochota fluvio accepit.[2] Litora Russiae et Iaponiae circumluit.
Area huius maris est 1603 milia km², profunditas mediocris 1780 m, maxima autem 3916 m est.
Mare Penschinicum interdum Latine nominabatur[3], quod nomen hodie sinus unicus maris Penschinicus vel Penzhinicus[4] retinet.
NotaeRecensere
Nexus externusRecensere
Situs geographici et historici: Locus: 55°0′0″N 150°0′0″E • GeoNames • Thesaurus Getty • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Mare Ochotense spectant. |
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |