Amur[1] sive Amura[2] (Russice Амур; Sinice 黑龙江, Hēilóng Jiāng, i.e. 'flumen draconis nigri') est flumen in Asia, in Foederatione Russica et Re Publica Populari Sinarum. Longitudinem 2824 habet.

Amur
Amur fluvius in Fortunia urbe Russiae
Longitudo 2824 chm
Altitudo fontis 304 m
Decursus aquae in ostio 12 800 /s
Area systematis 1 855 000 chm²
Fons Confluxus Schilcae et Arguni
Ostium Mare Ochotense
Regio Oriens Extremus
Tabula geographica pelvis siccantis fluvii Amur

FluxusRecensere

"Ex coniunctione Schilcae et Arguni Amur fluvius oritur"[3] in confinio Russiae et Sinarum et per comfinum diu ad orientem et meridiem fluit. In Russia ripas territorii Transbaicalici, regionis Amurensis, regionis autonomae Iudaicae, in Sinis Heilongjiang proviniciae ripas alluit. Post in orientem et septentrionem vertit et per territorium Fortunianum Russiae fluit et in fretum Tataricum (pars maris Ochotensis oceani Pacifici effunditur. Fluxus Amuris ab initio ad Evangelistriam urbem fluxus superior putatur, ab Evangelistria ad Fortuniam medius, a Fortunia ad mare inferior.

AccolaeRecensere

Zeia (quae loco confluvii maior Amure est) et Bureia et Sungari et Amgun[4] et Ussuri tributarii Amuris maximi sunt. In Sinis Zeia et Bureia ut pedes "draconis nigri" laevae, Sungari et Ussuri ut pedes dextrae describuntur.

 
Amur in Permico

Urbes ad ripas sitaeRecensere

Ad Amurem siti sunt, in Russia::

in Sinis autem Hēihé urbs magna, exadversum Evangelistriam.

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Amurem fluvium spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 52°59′28″N 141°2′48″E, 53°20′0″N 121°28′53″E • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия • place/Amur-River-Basin Encyclopædia Britannica