Insulae Curilenses[1] (Russice Курильские острова, Kuril'skie ostrova; Iaponice 千島列島, Chishima-rettō), breviter Curilae[2] (Russice Курилы, Kurily)[3], sunt viginti magnae ac plus quam triginta parvae insulae, inter Camtschatcam paeninsulam et Hoccaidonem insulam sitae, mare Ochotense et Oceanum Pacificum dividentes.

Insulae Curilenses.
Atlasovii insula.
Lacus in cratere montis igniferi in Onekotan insula.
Phalacrocoraces in saxis litoralibus Shumshu insulae; Paramushir insula retro videtur.

Nunc insulae Curilenses sunt pars Russiae, in eius regionem Sachalinensem inclusae. Iaponia tamen quasdam insularum Curilensium australium possessionem suam declarat.

Index insularum recensere

Insulae Kurilenses quasi arcum longum formant; hic arcus Catena[4] Curilensis maior nominatur. In parte meridiana quasi alterius arcus initium videtur, orientem versus ab arcu principali siti; haec pars Catena Curilensis minor appellatur.

Catena Curilensis maior interdum in tres greges dividitur, borealem, medium et australem. Catenae maioris insulae principales, a septentrionibus ad meridiem enumeratae, sunt haec:

Catenae Curilensis minoris insulae maximae sunt Shikotan[13] et Insula Viridis.

 
Tabula Curilarum Russica anni 1745, cum nominibus insularum veterioribus.

Freta Curilensia recensere

Multa freta inter insulas mare Ochotense et oceanum coniungunt. Fretum Kunashiricum[14] archipelagum a meridie ab Esonia separat. A Kamtschatka a septentrione fretum Curilense primum insulam Shumshu dividit. Fretum Curilense alterum inter Shumshu et Paramushir patet. Fretum Krusenstern latissiumum Curilas Boreales a Curilis Mediis separat, fretum Urup Curilas Medias ab Australibus.

Res geographicae recensere

Curilae pars circuli ignis Pacifici sunt; montes igniferi 68 in archipelago siti sunt, quorum 36 non exstincti. Mons ignifer altissimus est Alaid in insula Atlasovii, 2339 m altitudinis (circa 3000 m a fundo maris Ochotensis). Megacymata saepe in insulas invadunt. Aquae cadentes de montibus ruunt, quarum altissimae sunt Elias Muromensis in Iturup insula.

Incolae recensere

Quattuor insulae solae incolas perpetuo habent; haec sunt Paramushir, Iturup, Kunashir et Shikotan. Duae urbes archipelagi sunt (Urbs Curilensis Borealis, Severo-Kuril'sk, in insula Paramushir et Urbs Curilensis, Kuril'sk, in Iturup), una colonia urbana (Urbs Curilensis Australis, Iužno-Kuril'sk, in Kunashir) et 16 vici.

Notae recensere

  1. Ioannis Friderici de Brandt(de) Ergänzungen und Berichtungen zur Naturgeschischte der Familie der Alciden, in: Bulletin de l'Académie impériale des sciences de St.-Pétersbourg, vol. XIV, 1870, p. 489; seu Kurilenses, — Tōkyō Teikoku Daigaku Rika Daigaku kiyō, tomus 43, pp. 26, 51; Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Курильские о-ва.
  2. Pallasii Zoographia rosso-asiatica, p. 60; vel Curiles, — Linnaea, tomus 6, p. 530.
  3. Nomen Ainuanae originis, de kur, homo.
  4. Russice гряда.
  5. Cf. binomina Carya atlasovii, Astragalus atlasovii.
  6. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Шумшу.
  7. Ibidem, s.v. Парамушир.
  8. Ibidem, s.v. Онекотан.
  9. Ibidem, s.v. Симушир.
  10. Ibidem, s.v. Уруп.
  11. Ibidem, s.v. Итуруп.
  12. Ibidem, s.v. Кунашир.
  13. Ibidem, s.v. Шикотан.
  14. Ibidem, s.v. Кунаширский пролив.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad insulas Curilenses spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 47°0′0″N 152°6′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon • Treccani