Maia[1] (Russice Мая et Iacutice Маайа), flumen est in territorio Fortuniano (874 chm a fonte) et in re publica Iacutia Foederationis Russicae. In planitie montana Maiensi et Iudomensi[2] fluminibus Maia dextra et Maia sinistra confluentibus oritur, 1053 chiliometra patet et in Aldanum fluvium se effundit.

Maia
Maia mense Octobri anno 2006
Longitudo 1053 chm
Moles decussis 1159 (88 chm ab ostio) /s
Area ex qua aqua affluit 171 000 chm²
Principium Confluentia Maiae dextrae
et Maiae sinistrae
Ostium Aldanus
Regio Territorium Fortunianum,
Iacutia

Vide etiam paginam discretivam: Maia (discretiva)

Per Aldanum, Maiam et Iudomam Maiae accolam iter a Lena ad Oceanum Pacificum fuit: nam ab initiis Iudomae tractus navium ad Uracum fluvium, in mare Ochotense se effundentem, ducebat[3].

NotaRecensere

  1. Ioannes Georgius Gmelin, Flora Sibirica sive historia plantarum Sibiriae, tomus I., Petropoli, 1747, p. XVII. (Textus apud Google Books)
  2. Russice Юдомо-Майское нагорье.
  3. Flora Sibirica, p. ΧΙΙΙ.

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 57°39′0″N 136°10′0″E, 59°44′52″N 139°37′38″E, 60°24′42″N 134°33′7″E, 60°24′4″N 134°35′57″E • GeoNames • Thesaurus Getty  • Большая российская энциклопедия