Sachalina[1] (Russice Сахалин, Iaponice サハリン) est insula prope litus orientale Asiae inter maria Ochotense et Iaponicum sita. Pars regionis Sachalinensis est.

Sachalina insula prope litus orientale Asiae
Mons Lopatini Sachalinae altissimus

GeographiaRecensere

Freto Tatarico[2] et freto Nevelskii Sachalina a continente separata est. Maxima insula Foederationis Russicae est, longitudinis 948 chm a promunturio Crillon in meridie ad promunturium Elisabethae in septentrione. Pars Sachalinae septentrionalis, paeninsula Schmidtii[3], isthmo tenui Ochensi cum Sachalina coniuncta est; montium paeninsulae altissimus mons Tres Fratres est (654 m). Ibi Ocha urbs sita est. Pars media principalis insulae et montes, quorum altissimus est mons Lopatini (1609 m) in iugo Sachalinensi Orientali, et planities habet. In litore Sachalinae orientali paeninsula Patientiae in mare Ochotense eminet et sinum Patientiae[4] magnum ab eo separat. Pars meridionalis insulae duas paeninsulas habet circum sinum Aniva; ibi Basilianum et Korsakov urbes sitae sunt. Fretum Laperousii[5] ab Esonia insula Sachalinam separat.

In taiga sachalinensi larix (Larix cajanderi), picea (Picea jezoensis et Picea glehnii), abies (Abies sachalinensis) et betula (Betula ermanii et Betula pendula) frequentantur. Ursi, tarandi, moschi, gulones aliaeque bestiae Sachalinae habitant.

 
Monumentum glaciale in Ocha urbe anno 2018

HistoriaRecensere

Expeditiones Martini de Vries[nl] (1643), Ioannis Krusenstern (1803), Mamiya Rinzō[ja] (1808), Gennadii Nevel'skii (1849) Sachalinam, tunc a Nivchis et Ainu habitatam, explorabant. Anno 1855 pactione Simodensi Sachalina possessio communis Russiae et Iaponiae designata est. Pactione die 22 Augusti anno 1875 conclusa Sachalina tota Russiae et Insulae Curilenses omnes Iaponiae datae sunt. Tunc Sachalina locus damnatorum laboris coacticii[6] facta est, quem et Antonius Čechov in libro Sachalina insula anno 1894 finito descripsit. Post bellum Russo-Iaponicum pars dimidia australis Sachalinae Iaponica facta est, sed post secundum bellum mundanum Iaponia hanc reliquit.

 
Oncorhynchi gorbuschae ad ova gignenda in fluvium parvum e sinu Mordvinovii Sachalinae eunt.

VecturaRecensere

Ferriviam suam Sachalina habet, quae a ferrivia continentali disiuncta est. Solus traiectus navalis a portu Vanino (prope Portum Augustum) in Sachalinam ducit.

 
Pharus in promunturio Aniva Sachalinae meridionalis

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Sachalinam spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 50°30′0″N 143°0′0″E • 3972357 OpenStreetMap • GeoNames  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica


  Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!