Gulo gulo sive vulgo breviter gulo (-onis m)[1] est species carnivororum familiae Mustelidarum, in terris borealibus endemica. Maxima Mustelidarum subspecies est Europaea, quam in toto orbe terrarum Pteronura brasiliensis tantum atque Enhydra lutris magnitudine superare possunt. Plurimi gulones in Siberia vivunt, sed etiam in Norvegia, Suecia, Finnia, atque in Alasca et septentrionalibus Canadae et Civitatum Foederatarum Americae regionibus inveniuntur. Diu in California exstinctus, Gulo gulo ad illam civitatem fortasse reversus est.[2]


Classis : Mammalia 
Ordo : Carnivora 
Familia : Mustelidae 
Subfamilia : Mustelinae 
Genus : Gulo 
Pallas, 1780
Species : G. gulo 
Gulo gulo 
(Linnaeus, 1758)  
Conservationis status
LC
unknown
Subdivisiones: Subspecies
G. g. luscus
G. g. gulo
Territorium
Territoria gulonis

Gulones sunt longitudine fere 65–107 centimetrorum, longitudo autem caudae est fere 17–26 cm. Mares pondere sunt circiter 26 chiliogrammatum, feminae modo chiliogrammatum 10.

Pinacotheca

recensere
  1. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009, sub voce "järv".
  2. Martin Griffith, California's Only Wolverine Spotted in Sierra Nevada, Huffington Post, (2015).

Nexus externi

recensere

Nexus externi

recensere
  Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • IUCN Red List • WoRMS: Marine Species • Fossilworks • INPN France
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Gulonem gulonem spectant.
  Vide "Gulonem gulonem" apud Vicispecies.