Oncorhynchus gorbuscha

Pink salmon FWS.jpg

Classis : Actinopterygii 
Ordo : Salmoniformes 
Familia : Salmonidae 
Genus : Oncorhynchus 
Species : O. gorbuscha 
Oncorhynchus gorbuscha 
(Walbaum, 1792)  

Oncorhynchus gorbuscha est species piscium anadromosa familiae Salmonidarum; nomen ab Ioanne Walbaum anno 1792 statutum.

AreaRecensere

Gorbuscha indigena aquarum litoralium Oceani Arctici a Lena ad flumen Mackenzie et Oceani Pacifici usque ad Californiam et Coream et Honsuam insulam est. In lacu Superiore et in Paeninsula Kolaensi a homine inducta est.

DescriptioRecensere

 
Piscator Americanus gorbuscham monstrat anno 2007

Oncorhynchorum est species brevissima et frequentissima et citissime crescens. In oceano gorbuschae dorsum lividum vel glaucum habent, latera cana, ventrem album; cum in fluviis revertuntur, ochroleucae aut gilvae fiunt. Gorbuschae massa media 2,2 chg est. Gorbuschae masculi post migrationem gibbam dorso habent, unde et nomen speciei; gorbuscha Russice (piscis) gibbosa est. Oncorhynchus gorbuscha piscis est esu optimus.

Nexus externiRecensere

  Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • WoRMS: Marine Species • FishBase • INPN France
  Vide "Oncorhynchum gorbuscham" apud Vicispecies.
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Oncorhynchum gorbuscham spectant.