Paeninsula Kolaensis[1] (Russice Кольский полуостров, tr. Kol'skij poluostrov) est paeninsula in parte septentrio-occidentali Russiae Europaeae, ad regionem Murmanicam Foederationis Russicae pertinens. A maribus Albo et Barentsii alluitur, quorum aquae a Sancto Naso promunturio divisae sunt.

Paeninsula Kolaensis cum maribus adiacentibus in tabula geographica e Novo Atlante Blaeu (anno 1635 edito).

Area huius paeninsulae circa 100 milia km2 est. Chibinenses montes in parte paeninsulae occidentali et montes Tundrae Lovosericae in parte media siti sunt. Fluminum paeinisulae Kola, Niva, Pečenga, Pirenga, Tuloma, Varsiga, Voronja[2] nominandae sunt. Imandra, Lovosero[3], Umbosero, Seidosero sunt lacus maximi.

Urbs huius regionis maxima est Murmansk (incolis anno 2013 circiter 302 milia). Kola est urbs paeninsulae antiqua, de qua et nomen habet. Varsiga olim paeninsulae vicus maximus fuit.

NotaRecensere

  1. "Peninsula Kolaensis" (Flora of Russia, vol. 8, pp. 419-491); "на севере Кольского полуострова ad septentriones paeninsulae Kolaеnsis" (Lexicon Russico-Latinum).
  2. Nicolai Isaaci Fellman[fi] Plantae vasculares in Lapponia orientali sponte nascentes, Helsingiae 1882, p. 84.
  3. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Ловозеро.

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 68°0′0″N 36°0′0″E • GeoNames  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
  Vicimedia Communia plura habent quae ad paeninsulam Kolaensem spectant.