Tuloma[1] (Russice Тулома) est flumen in regione Murmanica Russiae. E lacu Notensi (Notozero) incipit, cuius aequor nunc receptaculo aquae Tulomensi Superiore[2] sublatus est. Receptaculum alterum ad Tulomam aedificatum Tulomense Inferius[3] est. Longitudo Tulomae 64 chm est. Cataractas habet. Kola urbs ad Tulomam sita est. Post Kolam urbem flumen in sinum Kolaensem maris Barentsiani effluit.

Tuloma
Tulomae vallis
Longitudo 64 chm
Altitudo fontis 241 m
Area systematis 21 500 chm²
Fons Lacus Notensis
Ostium Sinus Kolaensis maris Barentsiani
Regio Regio Murmanica Russiae

NotaeRecensere

  1. Theodori Magni Fries[sv] Lichenographia Scandinavica, pars 1, Upsaliae 1871, p. 171.
  2. Russice Верхнетуломское вдхр.
  3. Russice Нижнетуломское вдхр.

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 68°53′0″N 33°0′0″E, 68°36′27″N 31°45′39″E, 68°53′21″N 33°0′48″E • OpenStreetMap • GeoNames
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Tulomam flumen spectant.