Mare Barentsianum[1] sive Barentsii[2] (Norvegice Barentshavet; Russice Баренцево море, tr. Barencevo more) est mare Oceani Arctici. Aream 1424 milia chm² et profunditatem mediocrem 222 metra, maximam ad 600 metra habet. Mare totum in planitie litorali iacet.

Mare Barentsianum in tabula caeruleo pictum
Venatio cetarum iuxta litora Spitzbergae saeculo XVII exeunte ab Abrahamo Storck picta

NomenRecensere

Nomen suum hodiernum anno 1853 in honorem Gulielmi Barentsii, exploratoris Batavici, accepit. Olim Murmanicum nominabatur[3], et Norvegicum, et Petschoricum.

 
Ioannis Blaeu tabula

SitusRecensere

Inter litora Europae septentrionalis (Norvegiae et Russiae) et archipelagos Spitsbergicum (possessionem Norvegicam), Terram Francisci Iosephi, atque Novam Zemblam (possessiones Russicas) situm est. Paeninsula Kolaensis (Sanctus Nasus) et Caninos promunturium mare Barentsianum a mari Albo separant. Vaigatia insula et Nova Zembla inter mare Barentsianum et mare Karense iacent. Fretum Iugricum (inter Vaigatiam et paeninsulam Iugricam) et fretum Pylae Karicae (inter Vaigatiam et Novam Zemblam) cum mari Karensi mare Barenstianum coniungunt. Mari Norvegico adiacet; Promunturio Septentrionali maria divisa esse habentur.

 
Insula Ursina (Bjørnøya) Svalbardi maxime australis

Res geographicaeRecensere

Calguevia et Kildinum insulae in parte australi maris maximae sunt. Sinus Varangicus, sinus Kolaensis aliique sunt maris Barentsiani sinus vel fiorda in paeninsula Kolaensi sita. Ibi et Paeninsula Piscatorum continenti isthmo tenuissimo adiuncta in mare eminet. Pars maris Barentsiani austroorientalis, ab insula Calguevia ad Vaigatiam, saepe mare Petschoricum[4] nuncupatur.

Flumina maxima quae in mare effunduntur sunt Petschora et Indiga in parte orientali necnon Kola, Tuloma, Pečenga paeninsulae Kolaensis.

Portus principales sunt Romana Russiae et Vardø Norvegiae (ubi et Berlevåg et Vadsø nominandi sunt). Portus vetustissimus Kola fuit. Ripae Albae portus marinus Amdermae situs est.

NotaeRecensere

  1. Mare Barentsianum (Шимкевич В. М. Фауна СССР и сопредельных стран. Многоколенчатые, Дьяконов А. М. Фауна России и сопредельных стран. Иглокожие (Echinodermata)(Echinoidea), Новости сист. низш. раст. / Novosti Sist. Nizsh. Rast. / Novitates Sistematicae Plantarum n).
  2. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Баренцево море. Cf.: "Regione arctica: Mare Barentsii, fretum Beringi, Grönlandia, Sinus St. Lawrenzi, Mare Album" (in: Гидроиды (Hydroidea), vol. I-II, p. 294).
    Vel mare Barentii ("de cursibus maritimis ad Mare Barentii et ad insulas Ursorum", — Bibliographia oceanographica, sumptibus Collegii Thalassographici Italici, 1934, p. 8; "Observationes in stratus superficiales aquarum Maris Barentii et Maris Karensis" (Bibliographia Oceanographica, vol. 7, p. 41).
  3. "Mare Murmanicum" (in: Das Tierreich, p. 68); "in zona sublitorali maris in Oceano Atlantico boreali, imprimis ad Oras Norvegiae, Groenlandiœ, Spetsbergiœ, maris Murmanici, Kariani, Albi (ad insulas «Solowetzki»), Sibirici et in Sinu «Вата» " (Sylloge algarum, 3:307.) Russice Мурманское море, tr. Murmanskoe more
  4. Cf. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Печорская губа.

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 75°0′0″N 40°0′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
  Vicimedia Communia plura habent quae ad mare Barentsianum spectant.