Svalbardum
Civitas: Norvegia
Locus: 78°9′25″N 15°51′51″E
Fines
Forma
Caput: Longyearbyen
Gestio
Praefectus: Kjerstin Askholt
Vita
Svalbardum, scilicet "frigidum litus"[1][2] est series insularum Norvegicarum in oceano Arctico inter continentem Europaeam et polum arcticum sita. Insulae inter 74 et 81 gradus latitudinis borealis et 74 et 81 gradus longitudinis orientalis. Maximae insulae sunt Spitzberga, Nordaustlandet, atque Edgeøya.
Svalbard, nullius comitatus Norvegici pars, est area non incorporata quae a gubernatore a re publica Norvegica constituto administratur. Ab anno 2002 Longyearbyen, oppidum principale, suam rectionem habuit, municipiiis continentis similarem. Ibi sub monte reconditur Thesaurus seminarius mundanus Svalbardensis anno 2006 inceptus. Inter alias habitationes sunt Barentsburg, communitas Russica carbonis fossorum; Ny-Ålesund, statio investigationis scientificae; ac Sveagruva, alia statio carbonis fossorum. Svalbard est regio maxime ad septentrionem sita, cui sunt incolae perpetuales.
NotaeRecensere
- ↑ "ad Svalbardum (frigidum litus) in Havsbotnis (marinum sinum)" (p. 303 et nota subiuncta apud Google Books)
- ↑ Vb. adiect. "Svalbardensis": cf. nomina biologica e.g. Arcticibacter svalbardensis, Colymbosaurus svalbardensis