Thesaurus seminarius mundanus Svalbardensis
Thesaurus seminarius mundanus Svalbardensis, Anglice Svalbard Global Seed Vault est cella prope Longyearbyen in insula Spitzberga , anno 2006 sub monte effossa annoque 2008 incepta, ubi servantur semina plantarum. Specimina duplicata hic absconduntur specierum, varietatum et cultivarietatum fere 864 000 quae iam in thesauris aliis per mundum servantur. Hic autem sub temperatura –18° ad incolumitatem longissimam retinentur. Thesaurus dirigente Cary Fowler conditus, impensis regiminis Norvegiensis constructus, sub tutela Operis Fundati Frugum(en) et Instituti Nordici Subsidiorum Geneticorum(en) regitur.
Bibliographia
recensere- Damian Carrington, "Arctic stronghold of world’s seeds flooded after permafrost melts" in The Guardian (19 Maii 2017)
- Somini Sengupta, "How a Seed Bank, Almost Lost in Syria’s War, Could Help Feed a Warming Planet" in New York Times (13 Octobris 2017)
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Thesaurum seminarium mundanum Svalbardensem spectant. |
- Laura Seaman, ""Doomsday vault" founder calls for seed saving, plant breeding to cope with climate change" (8 Maii 2015) apud Stanford FSE
- Situs officialis
- Crop Trust (Opus Fundatum Frugum(en))
- NordGen (Institutum Nordicum Subsidiorum Geneticorum(en))