Kildinum[1] (Russice Кильдин, Lappice Gieldasuolu) est insula in mari Barentsiano ad paeninsulam Kolaensem sita. Freto Kildinensi 1,5 chm longitudinis a terra continente separata est. Insulae longitudo 17,6 chm, latitudo ad 7 chm est; altitudo maxima 281 metra. Tundra saxosa insulam occupat. Nunc paene deserta est. Aeriportum habet.

Fretum Kildinense

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 69°21′0″N 34°4′0″E • GeoNames
  • Situs de Kildino (Russice)